CHINA

CHINA
I.
CHINA
Gall. la Chine, Tartaris Mangin, quô nomine quod Batbarum est signisicant, ipsis Chinensibus Chunghoa et Chumque, i. e. Medium regnum, seu medius hortus, quia in medio Mundi se esse dicunt, tegnum est Orientis amplissimum, cui a Cin Imperiali familia nomen. Hippophagorum regionem esse inde colligunt quidam, quod incolae equinâ non minus, quam bubulâ, vescuntur, quamvis illud Tartaris frequentius. Ab Oriente Oceanum habet Chinensem, a Borea Murum illum famosum, quô separatur a Tarcaria, regnisque Niuche, Niulhan et parte Tanyu: Quae ad Austrum vergunt, ambiunt regna Preste Ioan, Geo seu Cangingu, Tibet, Laos, Mieu, Pegu, Tunking demum et Cochinchina. Triginta circiter gradus in longitudinem porrigitur, a Capite seu Promontorio Ningpo seu Liampo urbis, ad Arasaeosseu Damasios usque montes. Latitudo est ab 18. gradibus usque ad gradus 42. Provinciis constat 15. quarum nomina vide infra: Earum 6. priores Boreales sunt, habentque Regiam Peking; novem posteriores Australes, quas Kiang fluv. separat, Regiâ gaudent Naking. Coeterium urbes exstantiores hîc fere sunt 150. inferioris vero ordinis ad 1222. Regio abundat carnis pisciumque copiâ, fluviorum commodis, fodinis, incolis. Provinciae Kiangsi urbem Inocheu commendat elaboration ac copia scutellarum Chinensium, quas Porcellanas vocant; quae nullibi praestantiores, quam in vico Feuleang civitatis fiunt, ad quem ex urbe vicina Hoeicheu terra idonea his vasis conficiendis advehitur. Patiuntur haec eduliorum etiam ferventium vim sine noxa, et quod mirandum, frusta inter se elaviculis aeneis filôque consuta non minus fideliter concreditum servant liquorem. Sutoriae huius artis periti totam passim regionem petambulant, ad foraminula efformanda subtilissimô terebellô, cui ex adamante cuspis, utentes, etc. In provinc. Peking hoc compendium aurigationis habent, ut
plaustrum unâ rotâ instructum unôque illius medium occupante, arque eidem aliis duobus utrinque assidentibus, vit medioctis noboris, ligneis vectibus non minus secure quam velociter promovere possit: unde fabulae de curribus in China, quos venti agitent, origo, etc. Hodie regnum hoc amplissimum ac antiquissimum Tartaris subest, a que virgo Tartarica a Chinensium Principe vim passa est, citca A. C. 1645. Nec Chinenses, praeter panca quaedam in extremis Australibus loca, quidquam habent reliqaum: manet tamen genti libertatis et patrii ritus amor, unde Formosa iuful. ab exulibus occupata et rasura Tartarica hactenus pertinaciter reculata. Hodierni Regis Tartarico Chinensis, habitus vaeris draconibus volucrumque pennis, nec non inaestimabilis pretiii gemmis perlisque exornatus est: Ad Regem admissi pendentibus brachiis solio adstant, statuarum ad instar immobiles, Kircherius, Chin. l. 2. c. 10. qui paulo post de priorum quoque Regum cultu haec addit: Rex seu magnus Momarcha Sinarum, ante Tartarorum irruptionem, cum olim in tribunali procedebat, e loco superiore ad infer iorem fenestram, ceu Numen quoddam, se conspiciendum praebebat, manu eburneamtabulam ad vultum contegendum gestans, nec non et aliam dimidiô cubiti latam, integrô longam, supra regium diadema frontemque, e qua tabula lapilli summi et inaestimabilis pretii ita in fila inducti dependebant ut frontem ac vultum omni ex parte tegerent, et intuentium oculis etiam praesentem affectatâ quâdam divinitatis specie subducerent.
Provinciarum Chinensium nomina.
Pekinga Peking. Xansia Xansi. Xensia Xensi. Xantunga Xantung. Honania Honan. Suchvena Suchuen. Huquangia Huquang. Kiangsia Kiangisi. Kiangnana seu Nankinga Nanking. Chekianga Chekiang. Fokiena Fokien. Quantonia Quantung. Quangsia Quantgsi. Queichea Queicheu. Iunnama Iunnan. Quibus accedit Leantung regio, Tartarorum regnis Niuche et Niulhan vicina, atque siun maris Cang dictô et magnô murô Chinensi intercepta: dein Corea seu Chaosien, ambae quidem Sinensium imperio, sed non provinciis accensitae. Videantur, praeter M. Martinii Atlantem Sinicum, Blaevii tomus 6. Atlantis, Nic. Trigaltii Sacra expeditio, P. Alvari Semedo Relatio de Mon. Chinensi, Kircheri China. Ioh. Neuhofii Gesandschafft der Ostindianischen Gesellschaft an den Tartarischen Cham, etc. inprimis vero Adami Preyelii, Sina et Europa: vide quoque in voce Sinae et hîc infra.
II.
CHINA
monumentis qua sacris qua profanis illustrata; in qua de admirandis Artis et Naturae, in triplici eius Regno, spectaculis aliarumque terum memorabilium, tum de China, tum de Tartaria, vicinaque India enarrationibus, fuse agitur: Opus, Athanasii Kircheri, ob incognitarum hucusque retum novitatem, rarum ac curiosum: prodiit Amstelodami A.C. 1666. in fol. linguâ Latinâ, Gallicâ A. C. 1667. et Belgicâ, eôdem annô editum.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?
Synonyms:

Look at other dictionaries:

  • China — • Includes history, government, education, and religion Catholic Encyclopedia. Kevin Knight. 2006. China     China     † …   Catholic encyclopedia

  • CHINA — CHINA, country of eastern Asia. Early Jewish Visitors and Settlers Individual Jews might have visited China before the eighth century, but the first authentic literary evidence of their presence dates only from that period. Two fragmentary… …   Encyclopedia of Judaism

  • China [1] — China (richtiger Tschina, wenigstens so auszusprechen, Tsin, Tsina, Tai tsing, einheimische Namen; bei den Alt Griechen, die den südlichen Theil kannten, Sinä; bei den Neu Griechen Tsinitsa). A) China im weiteren Sinne, od. Chinesisches Reich… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • China —    China was one of the most prominent targets of Protestant missionary activity in the 19th century, though progress was slow for many decades. The first missionary, Robert Morrison (1782 1834), was a British Presbyterian minister commissioned… …   Encyclopedia of Protestantism

  • China [3] — China (hierzu 3 Karten: »China und Japan«, »Die Provinzen Tschili und Schantung«; ferner »Unterlauf des Pei ho etc.« bei S. 55), in eigentlichem Sinn das »Land der 18 Provinzen« (Schipa schöng), das alte Stammland der chinesischen Herrschaft, oft …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • China — Chi na, n. 1. A country in Eastern Asia. [1913 Webster] 2. China ware, which is the modern popular term for porcelain. See {Porcelain}. [1913 Webster] {China aster} (Bot.), a well known garden flower and plant. See {Aster}. {China bean}. See… …   The Collaborative International Dictionary of English

  • China — China, Sina, bei den Russen Khitai, in der officiellen Sprache der Chinesen Tschanghoa, die Blume der Mitte, oder Tai tsin kun, das Reich der reinen Herrschaft genannt, der Seelenzahl nach das erste, dem Umfange nach das zweite Reich der Erde,… …   Herders Conversations-Lexikon

  • China, IL — Also known as China, Illinois Created by Brad Neely Written by Brad Neely Directed by Mike L. Mayfield Starring Bra …   Wikipedia

  • China [2] — China (Gesch.). I. Mythische Zeit. A) Die 3 Kaiser bis 2940 v. Chr. Der geschichtliche Mythus beginnt mit Tian Hoang, Ti Hoang, Yin Hoang, dem himmlischen, dem irdischen, dem menschlichen Kaiser; sie lebten lange u. zeugten eine große Menge Söhne …   Pierer's Universal-Lexikon

  • China — u. Japan. Die Provinzen Tschi Li u. Schan Tung. Unterlauf des Pei Ho. Chinesische Kultur I …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • china (1) — {{hw}}{{china (1)}{{/hw}}s. f. Terreno scosceso | Pendice, declivio | Prendere una brutta –c, (fig.) una strada pericolosa. ETIMOLOGIA: dal lat. *clinare ‘chinare’. china (2) {{hw}}{{china (2)}{{/hw}}s. f. Pianta tropicale delle Rubiali con fusto …   Enciclopedia di italiano

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”